monumenta.ch > Plinius > sectio 249

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 249
{XL} Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare convenit. circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt. desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.